monumenta.ch > Hrabanus Maurus > csg458.16 > sectio 34 > 12 > sectio > csg458.24 > csg247.280 > sectio 25 > csg457.25 > 18 > 20 > csg457.29 > sectio 1

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Beda Venerabilis, Historia Ecclesiastica Gentis Anglorum, 1, 27, 1
Interea vir Domini Augustinus venit Arelas, et ab archiepiscopo eiusdem civitatis Aetherio, iuxta quod iussa sancti Patris Gregorii acceperant, archiepiscopus genti Anglorum ordinatus est , reversusque Brittaniam, misit continuo Romam Laurentium presbyterum, et Petrum monachum, qui beato pontifici Gregorio gentem Anglorum fidem Christi suscepisse, ac se episcopum factum esse referrent : simul et de eis quae necessariae videbantur quaestionibus, eius consulta flagitans.